- DORCAS
- I.DORCASapud Mart. l. 10. Epigr. 65. v. 12. cuius Epigraphe in Carmenionem.Tam dispar aquilae columba non est,Nec dorcas rigido fugax leoni:inter capreas silvestres numeratur; magis tamen ad cervum accedit. A Graeco δέρκω, video. Cuiusmodi animali nullo canum terrore, sed solâ togarum iactatione, a spectatoribus, in arena agitari, insuperque a Romanis in puerorum oblectationem mansuefieri consuevisse; docet Mart. l. 13. in Xeniis. Epigr. 98. cuius Epigraphe Dorcas.Delicium parvo donabis dorcada nato:Iactatis solet hanc mittere turba togis.Color earum rufus communiter; at in illarum genere platycerotes aliquando totae albae sunt, ut docet Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 3. c. 26. et 27. Plura vide supra ubi de Capreis, ut et in voce Dorcas.II.DORCASi. e. caprea, vel. damula, nomen mulieris, quae et Tabitha Syriace dicebatur, a D. Petro Apostolo a mortuis excitata, Ioppe civitate, Act. c. 9. v. 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.